monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 16
Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser . Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem, vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem , et nuncupari filia vultus Dei; et ab atavis, beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium sibi messis Dominicae praeparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat , et in gentium vidua olei fluenta manabant. Legimus in Iudith (si cui tamen placet volumen recipere) viduam confectam ieiuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum . Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores.